Latin
223
Bacon, Silva silvarum 223
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus itaque praecipue in capite ventriculisque cerebri continentur, quos amplos &capaces homo bestiaque habent, ut dissecto capite parum aut prorsus nihil moveantur. sed avium perpusilla sunt capita, ideoque spiritus magis per nervos dispersi, unde motus in iis paulo diuturnior. Adeo ut memoriae prodiderint Historiae, Imperatorem Romanum, ostentandae ejaculationis dexteritati, ingentem sagittam bifidam destinasse in Struthionem, dum Theatrum veloci cursu transmitteret, caputque ejus abstulisse, ablatoque, nihilominus ad breve tempus curriculo institisse. Vermes, muscae, anguillae, spiritus per universum corpus dispersos habent, ut separatarum quoque ejus partium motus sentiatur. Finis Quartae Centuriae Historiae Naturalis. FRAN