Latin
222
Bacon, Silva silvarum 222
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans motum paucissimis à morte momentis. 400. Quaedam ansmantia aliquamdiu decollata moventur, ut aves; tempore admodum exiguo, homo, omnesque bestiae. Quaedam motum testantur secto varias in partes corpore, ut angues, anguillae, vermes, muscae, &c. Primo itaque constat, quod immediata mortis causa sit solutio aut exstinctio spirituum, destructio aut corruptio organorum mediata. Organa tamen quaedam sunt adeo absolute necessaria, ut eorum destructionem protinus sequatur spirituum exstinctio, interveniente minimi temporis spatio. Quidam ex antiquis, scriptor classicus, neque suspectae fidei, refert, bestiae ad sacrificium mactatae auditum fuisse mugitum, exemto corde. Consimilis authoritatis haec narratio est, capite porcelli aperto, cerebrum palmae alicujus impositum palpitasse, nulla cerebri parte laesa, &absque separatione à medulla spinae. Toto hoc intervallo temporis porcellus ad visum mortuus fuit, omnique motu destitutus. Paulo post reposito in locum cerebro, clausoque porcelli cranio, ille paululum obambulavit. neque ignotum, oculo ex lege talionis eliso, ut aliquamdiu pependerit ex nervo visuali, per illud tempus potentia videndi privatus, paulo post ex restitutione rediisse videndi actum.