Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 226
Unproofread scanNot analysed yet
Macerata in vino Malvatico spirituque vini prorsus non excreverunt. Experimentum illud haud modice frugiferum, cum levi pleraeque macerationes pretio constent, proventusque copia magnam faciat lucri spem, si per festinatam maturitatem nihil decedat probatae macerandorum indoli; quod non videtur, cum utriusque causa sit vigor seminis, ut partim ex praecedentibus colligere datur. Simile quid tentari posset in aliis granis, seminibus, nucleis, quorum forte nonnullis convenientior fuerit maceratio. Explorare idem liceat maceratis radicibus, ut ante, sed cum temporis auctario; recurrente quoque cum variis anni tempestatibus inquisitione, ex quibus praecipua veris habeatur ratio. 403. Fraga irrigata (interstinguente irrigationis vices tridui spatio) aqua, quae stercus ovinum &columbinum maceravit, maturitate praevertent. Probabile videtur eundem in aliis baccis, herbis, floribus, granis, arboribus futurum effectum. Quare licet ex vulgo petitum sit fragorum experimentum, nondum tamen in usum venit generalem pluribusque applicandum. Terram enim stercore corrigere obvium est, ut &restaurare eam admoto radicibus fimo.