Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 227
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aqua quae stercus maceravit, quod efficaciae videtur esse majoris, nondum usu populari receptum. 404. Stercus, creta, vel sanguis ut sunt applicata tempestive arborum radicibus, praecoces reddent earum fructus. Sed herbis eadem admovere non admixta terra aut aqua, nimii forte videatur caloris adminiculum. 405. Quae praemisimus spectantia germinationis adjumenta; causam habent vel probum &efficax alimentum, aut corroboratos excitatosque in plantis spiritus, attrahendo melius nutrimento. Ad corroborandos in illis spiritus sequentia referimus, non applicanda tamen arborum radicibus aut semini. Arbores loco calido plantatae in aggere, expositaeque Austro Vulturnoque, accelerata germinatione maturos edunt fructus; &praefertur Vulturnus Africo, calidiori licet. Sed ratio imprimis est, quod nocturno frigori succedat calor meridianus; partim quoque quod Sol ab Africi cardine radians peccat saepe excessu caloris. Plantatio earum ad exteriorem camini, frequente foco calentis, partem, promovet totum incrementi &maturationis opus. Ramos quoque ad interiora ejus loci retrahere, in quo creber ignis usus, eandem prodit efficaciam.