Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 230
Unproofread scanNot analysed yet
Observanda duplicis lucri occasio, si radices, pisa, flores, redigi possent ad acquirendam germinandi &maturescendi celeritatem; quorum alterum, ex magno harum rerum, si praecoquantur, pretio, alterum ex conjuncta iterandi proventus felicitate: terra enim virtute pollens mensis spatio producet raphanum, quem alia vix intrà duos menses dabit, adeo ut duplicari proventus queat. 410. Triticum quoque aquae impositum prorsus non excrevit, ut efficacia &crassities quaedam videatur requiri corporis, in aqua collocandi. Habent eam radices; cum frigus aquae grana &semina enecet. Verum ex casu appositum patellae triticum exsudato per patellas humore leviter imbutum, quod intra sex septimanas (ut ante diximus) videbatur mucidum, excrevit tamen ad semidigiti longitudinem. 411. Ex hisce de aqua instantiis patet, ejus ad alimentum partes esse praecipuas: terram praestare plantae ut &erecta sit &tuta adversus fervoris frigorisque injuriam experimento potatoribus proficuo; unde nostra quoque in antecedentibus sententia robur accipit, quod potus carni radicibusque incorporatus (ut probat cerevisia in qua comminutus est capo) facilius nutriat, quam cibus &potus per se sumpta.