Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 229
Unproofread scanNot analysed yet
Sed notandum, frondes suppalluisse, albescente nonnihil colore, prae illis sub dio; deinde in fine Octobris primas ostendisse gemmas. Conjicere liceat, si tempestas anni fuisset verna, efficacius illas protrudi potuisse, &fors excrescere in pleni floris maturitatem. Sic non vane quis censeat, rosas in media palude posse collocari, aliquo fulcro sustentatas. Res nova &grata, sed nullius usus. Tantoque id admirabilius, quia caulis priori similis aquae fuit impositus admixto fimo equino, qui aquae erat quadruplus, neque integro quadrimestri (quantum observare licuit) ullam produxit frondem, praeter aliquot gemmas in principio, ut alter. 408. Florem ex Belgio bulbosa radice per idem tempus, infra aquas duorum triumve digitorum profunditate collocavimus, qui intra septiduum germinavit, continuo aliquantisper incremento. Habita similiter sub aquis radix betae, borraginis, raphani, frondibus eousque succisis, quae intra sex septimanas pulchre frondebat, eo in Novembrem usque statu. 409.