Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 235
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam succi dispensator sit radix, corpore tamen toto distribuendus trahitur. Sed notandum, si cauli lactucae alteriusve plantae mollioris lapides admoveantur, suffocari eam nimio humore, ut à vermibus corrodatur. 423. Arbor recens plantata ne concutiatur, donec solidatis insistat radicibus. Ideo nonnulli duabus furcillis arbores circa fundum includunt, ut erectae succrescant. Sed postquam annus firmaverit radices, prodest concussio, quod terram laxet ac forte exercitium velut atque agitatio succi in arbore fit. 424. In universum, germina stolonesque è radice intermedioque stipitis corpore suo pullulantes, tollere, proceritati arboris curandae utile est. detondere contra &defalcare fastigium, ut expandant se arbores, diffusiorisque instar dumeti exeant, efficit, uti constat in arboribus [a] amputatis. 425. Ratio traditur, qua celeriter nemorosus reddatur locus, estque haec. Sumantur salix, populus, alnus septennales terraeque ad justam profunditatem non erectae sed incurvatae oblique infigantur. Sic radicibus multiplicatis idem truncus plures dabit surculos ex se natos. 426. Si fructiferarum arborum radices &novellas &auctiores cupias, incurvetur pumila arbor, cujus omnes ramos in fundum inclinatos superingesta terra tegas; quilibet surculus radicem aget.