Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 236
Unproofread scanNot analysed yet
experimentum illud lucri spem facit in arboribus, quarum aliquod est pretium (ramis caudicem sine sumptu producentibus) ut sunt malus armeniaca, persica, amygdalus, cornus, morus, ficus, &c. Simile quid fieri consuevit in vineis; rosis [b] moscatis, vel odorem moschi referentibus. 427. A mense Maio ad Julium usque decorticare licet ramos quosdam crassitie trium aut quatuor pollicum; nudatusque locus tegatur undique intrita bene temperata fimo equino, firmiterque constringatur. tum resectus circa festum omnium Sauctorum decorticato in loco ramus terrae inseratur, anni spatio a] Pollards. b] Muske Roset. spatio arborem redditurus speciosam. Causa fortasse sit, quod decorticatio, succi prohibeat descensum instante hyeme, eumque in ramo conservet. Fieri quoque possit, quod intrita fimusque equinus loco nudato applicatus humectet eum foveatque, ut aptiorem agendae radici faciat. Nota, esse hic aliquid quod universim spectatum, ut scilicet in ramis succus retineatur, alibi usum praestare queat. 428. Compertum arbores speciosas &infoecundas perforata medulla sterilitatem deponere. Causa forte, quod arbor antea repletione laboraverit (abundantiori succo velut obruta) cum illa generationi inimica sit.