Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 238
Unproofread scanNot analysed yet
In aggere si expanditur, superne &inferne incidentes Solis radios excipit. 431. Usu nonnullis explorata, in arbore jactis latius ramis exeunte, quaedam defrondatio, ut ferienti Soli commodior ad ramos fructusque sit accessus. Sumptum &curiositatis experimentum in arbore ad Septentrionalem aggeris partem constituenda (exigua ejus altitudine trans aggerem deducta) partique Meridionali exponenda; putantes qui id molirentur fore ut allapso ex umbra frigore radix &arboris inferiora fruerentur, rami superiores &fructus adjumento Solis. Sed spem elusit eventus, ea fortassis de causa, quod non corpus magis quam radix, quamvis subterranea, requirat Solis subsidium; inmo inferiora plus superioribus, ut infimarum in arbore partium tegumenta ex circumjecto stramine docent. 432. Humilitas rami fructum gerentis, majorem reddit fructum, maturioremque: semper enim conspicimus in malo Armenica, Persica, melo-cotonibus in aggere fructus caeteris grandiores pendere versus inferiora. In Gallia quoque vites vinum praebiturae, humiles nascuntur additis exilium paxillorum, quibus obvolvuntur, sustentaculis; vincaevineaeque in arborum proceritatem eductae omphacium tantum gignunt. In Italia aliisque regionibus aestuantem magis Solem passis, in ulmos aliasque arbores erigi solent. Sed opinor, si Gallorum mos humiles plantandi vineas, istis terris tradux immigraret, haberent &vegetiores, &dulciores vites. Sed ob pedamenta majoris longe impendii est.