Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 237
Unproofread scanNot analysed yet
429. Factum in arboribus infoecundis periculum, ut duabus aut tribus, quae praecipuae sunt, radicibus diffissis calculus insereretur ne fissura coiret, rediitque perdita foecunditas; causa forte, quod radix arboris fieri possit quasi [a] coriaginosa non minus quam truncus; neque diffissa patebit, nisi aliquo interposito. 430. Obvium est, arbores calidi solaris indigas constituere in aggere versus meridiem; cujus generis sunt Armeniaca malus, Persica, prunus, vinea, ficus &similes. Commoditas duplex, altera ex calore aggeris per reflea] Hide bound. reflexionem, altera ex seclusione umbrae. Arbor enim si in rotunditatem excrescat, superiores rami inferioribus umbram faciunt.