Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Die postero, statim à prandio, rursus ad nos venit Praepositus; seque excusavit, dicens, se pridie à nobis subito &inopinato avocatum, nunc vero rediisse, ut illud compensaret, tempusque nobiscum una insumeret, si modo gratum nobis consortium ejus aut colloquium fuerit. Respondimus, imo illud tam gratum nobis accedit, ut nec miseriarum praeteritarum, nec periculorum futurorum memores simus, quamdiu colloquio ejus fruamur. Addidimus, existimare nos, horam unam, sermones cum illo conserendo, insumptam, annis integris vitae nostrae prioris praestare. Inclinavit se paululum, &postquam consedissemus, dixit: bene habet, quaestiones vestrae sunt. Tum unus è nostris, parva interposita mora, ita dixit: esse rem quandam, cujus cognoscendi quidem avidi, interrogandi autem timidi essemus, ne forte nimio plus praesumpsisse videremur. Veruntamen singulari ejus erga nos humanitate confirmatos (cum nos vix pro exteris ducamus, qui servi ejus addictissimi &devotissimi sumus), ejus proponendi DGogCc 7 nendi libertate usuros, humillime obtestantes ut si responsione vix dignaretur, quaestioni tamen ignosceret, licet eam rejiceret.