Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ego Bartholomaeus, Servus Altissimi, &Apostolus Iesu Christi, monitus sum ab Angelo, qui in visione Gloriae mihi apparuit, ut Arcam hanc maris fluctibus committerem. Itaque testor, &annuncio, ei populo, ad quem Deus ordinaverit hanc Arcam appellere; eo ipso die ad eos venire, Salutem, &Pacem, &bonam Voluntatem, à Patre, &Domino Iesu. Praeterea in duobus his scriptis, tam Libro, quam Epistola, operatus est Deus miraculum insigne, illi, quod Apostolis ostendit, (dono originali linguarum,) non dissimile. Etenim, cum eo tempore, in hac terra viverent, Hebraei, Persae, &Indi, praeter ipsos indigenas singuli in Libro illo, ac Epistola, legerunt, ac si in Lingua cujusque propria scripta fuissent. Hoc vacto, (fratres mei,) GOOgIA servata est haec terra, ab infidelitate (quemadmodum &reliquiae mundi veteris servatae fuerunt ab aquis,) per Arcam, ope Apostolicae &miraculosae Evangelizationis sancti Bartholomaei. Atque hic loqui desiit. Quando nuncius quidam venit, qui eum accersivit. Sicque eo colloquio nihil aliud intervenit.