Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 255
Unproofread scanNot analysed yet
pogle rum mixtiones, quae monstra vocantur, sed rariores. Proverbium quoque illud, Africa semper aliquid monstri parit, non putatur ex alia fluxisse origine, quam quod aquae fontanae inopia in siticulosa regione varias undique bestias in aquationis locum colligat, quae depulsa siti refocillatae creberrime cum specie non sua misceantur. Compositionis coitusque varietas in plantarum generibus necdum perspecta est experimentis, quae tamen, si tentari queat, magis subest imperio nostro quam illa animantium, subrepente voluptatis pruritu, &spontaneo motu in Venerem ruentium. Quare nobilissima futura est, si haberi possit ea plantarum compositio, utpote diversa novaque fructuum &ignotorum florum nomina promittens. Inoculatio nihil huc facit, fructum emendans, floresque duplicans, &c. sed novae speciei generandae inefficax; surculis caudici praedominantibus. 477. Memoriae prodidit veterum non nemo, germina arborum fructiferarum variae speciei, conjunctis lateribus arctissimeque constrictis, terrae imposita unum efformatura stipitem ex quo pullulent, impermixtis fructibus, suae speciei indolem non confusam testantibus. Hinc obiter notandum, levioris operis esse continuationis unitatem quam illam speciei. Referunt quoque, si vineae rubris albisque uvis foetescere solitae, terrae infigantur, collectis colligatisque suprernis partibus, eodem in ramo varii coloris uvas fore, similiterque distincta vinacea ejusdem uvae; sed ubi umus &alterius anni decursus unitatem (ut videtur) germinando magis perfecerit.