Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 256
Unproofread scanNot analysed yet
Utile fuerit post prima unitionis velut rudimenta saepius irrigare; cum humori cuilibet insit uniendi vis. Suadent quoque ligationem gemmae simul ac intumuerit; ad minimum pro tempore. 478. Memorant varia semina, linteolo involuta, &imposita terrae probe stercoratae, productura plantas contiguas, incorporandis postea surculis si colligentur. Congenea de nucleis narratio est, inserendis lagenae angusti orificii, terra repletae. 479. Debetur &illud aliorum sermonibus, quod tenellae arbores specie differentes si contiguae ponantur, non ligatae, in terra fertili, saepiusque irrigentur, ipsa luxurie incorporabuntur atque coalescent. Probabilitate id caetera hactenus proposita anteit.