Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 269
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRALIS HISTORIAE CENTURIA SEXTA. Experimenta varia spectantia curiositatem fructuum plantarumque. Otus hujus industria labor in eo versatur quod subinde Lectori ingerimus) ut experimenta sint fructifera aut lucisera, imposturas exosus &quibuscunque curiosuiorum velificatur opera. Cum tamen nonnihil dandum sit aliena libidini, excutiemus aliquantum curiositatis, quoad plantas, scrinia. 501. Hujus generis est, habere in una arbore fructus varios; praesertim si alii alios praecocitate praeveniant, ut nulla aestatis pars sit quae non reddat fructus ibidem maturos. Neque difficile id est, si in ramos, qui ex uno stipite complures exeunt, inseras surculos variae indolis in solo opimo &succi abundantioris. Sic non unius speciei cerasa, pruna, mala Persica, Armeniaca idem dabit truncus. Sed diversos fructus cum dico, tales intelligo, quos non aversatur pugnans stipitis natura. Hinc dubito, an qui pruna adoptat caudex recipiendis pomis, malis aurantiis, se indulgeat. 502. Curiositas est, fructibus indere varie excogitatas figuras: levis id operae negotium est, si in fictilibus ligneisve modulis teneros efformes.