Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 270
Unproofread scanNot analysed yet
Sic cucumeres habere licet oblongos instar calami, rotundos instar sphaerae, natos in formam crucis. Mala quoque pyrorum instar effigiata aut citriorum. Imo &accuratissima figura donare possis fructus, hominis scilicet, bestiarum, avium, ex conficta, quam nascendo imitari doces, imagine. Cum hac tamen observatione, ut justam capacitatem expleat, quem circundas, modulus, nec angustia causetur fructus imperfectionem, si in magnitudinem justam excreverit. Contra si fiat, prohibebis ne extensio suae molis, totum dispersa concavum impleat, votoque ectypi frustraberis, ut alioquin in liquidis efformandis usuvenire solet. Sed dubitet quispiam, an non exclusio Solis nocitura sit fructui? Respondet obvia experientia in fructibus, qui cooperti crescunt. Inquiratur etiam an non factis hic illic in ligno foraminibus Sol admitti possit. Nota, optime adhiberi huic tentamento typos partibiles, qui glutine aut caemento commissi, sejungi queant, si fructus eximendus sit. 503. Ex eodem curiositatis genio est, fructibus aut arboribus inscribere aut insculpere quod gerant. Facile id praestetur, si acu, calamistro, scalpello, similive instrumento imprimantur fructibus tenellis literae, quae illis crescentibus notas praeferent grandiores. Tenerisque meos incidere amores Arboribus, crescent illae, crescetis amores. 504.