Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
iligenei, &ταάUcostiniuis in „tim2 oαsνς onbss ἐυνu1i7 tionem movet, non consistere, situm enim ejus (ut Dominatio sua dixerat), in tam vasti pelagi conclavi secreto, huic rei in caussa esse posse, verum, ut illi contra notitiam linguarum, librorum, rerum haberent, gentium ab iis tam immensis spatiis dissitarum id omnem admirationem superare, neque nobis quomodo fieri hoc possit, ullo modo in mentem venire: nobis siquidem Divinarum Mentium &Potestatum, non autem hominum quorumvis conditionem videri, ut ipsae occultae &invisibiles lateant, caeteris interim illarum visui patentibus, &velut in aprico positis. Ad haec verba, Praepositus placide subrisit, &dixit: non fine caussa, veniam nos hujus quaestionis petere, siquidem innuere, ac si terram hanc, non aliam, quam terram Magorum duceremus, quae spiritus aëreos, in omnes partes, emitteret: quorum ope &famulitio, quaecunque in aliis regionibus gererentur, pernosceret. Omnes uno ore humiliter respondimus, vultu tamen ita composito, ut eum non alias quam joco hoc dixisse, prae nobis ferremus: nos sane facile in eam cogitationem venire, esse aliquid, in hac natione, plane supernaturale; illud tamen, potius Angelicum, quam Magicum, ducere: verum perspicue apud dominationem suam eloque remur, quid tandem illud fuerit, quod scrupulum hunc, ne quaereremus, injecisset, nihil ex hac re sapuisse, sed quoniam in sermone praeterito eum innuisse memineramus, gentem istam, de silentio erga peregrinos, per leges cavisse.