Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc respondit: recte quidem meministis: itaque in iis, quae proferre apud vos instituo, nonnulla reservanda sunt, quae omnino revelare licitum non est, haud pauca tamen supererunt, quae satisfactionem vobis abunde praestabunt. Intelligetis igitur (id quod vobis fortasse vix credibile videbitur), ter mille circiter abhinc annis, aut paulo plus, navigationes Orbis terrarum (praesertim in Regiones remotas), majores fuisse, &magis strenue susceptas, quam hodierno die. Ne existimetis, nescire me, quantum apud vos creverint navigationes, intra annos centum &viginti proxime elapsos: satis mihi hoc cognitum. Et tamen, majores (inquam) fuerunt, eo tempore, quam nunc. Sive conservatio illa reliquiarum humani generis, per Arcam, à Diluvio universali, hanc navigandi confidentiam hominibus indiderit, sive aliud quid in caussa fuerit. Sed utcunque, hoc quod dico, verum est. Phoenices, ac praecipue Tyrii, magnas habebant classes. Similiter habebant &Carthaginienses Colonia ipsorum, quamvis ad Occidentem magis sita sit. Ab Oriente vero, classes Aegyptiorum, &Palaestinae, potentes erant, &numerosae.