Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 272
Unproofread scanNot analysed yet
507. Quare expedit diligenter consulere naturam, quos exerat colores, ut quo praevia observationis lux monstrat iter, eam imitando, rebus naturatis colores comproducas. Albi flores odore plerumque longe sunt infra alios ejusdem specici alio colore conspicuos. Docent id, alba viola simplex, rosae albae, caryophylla alba, leucoium incanum arborescens. Sic quoque constat albicantes arborum flores plerumque existere inodoros, ut cerasi, pyri, pruni, floribus mali domesticae &sylvestris, amygdali, mali perfici subrubentibus &fragrantibus. Ratio, quia substantia floris est ex eo quod in planta tenuissimum purissimumque est, unde tam grato colore pictus ridet. Si illud parcum nimis &exile adfuerit, languebit inefficax odor, nisi in plantis admodum succulentis; ut requiratur potius nutrimenti diminutio quam augmentum, si quis conciliandae studeat fragrantiae. Conspicitur illud in candido satyrione, sive orchidibus albis, delicati admodum odoris, in floribus fabarum. Rursus si planta ex se floribus albicat, non tenuibus aut siccis, fastidioso plerumque odore nares ferit, ut flores oxyacanthi faciunt &lilia alba. 508.