Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 273
Unproofread scanNot analysed yet
Contra, ex baccis quae candent, suavi ut plurimum sapore alias superant, ut apparet in uvis albis, fructu rubi Idaei albo, fragis albis, &ribesiis albis. Ratio, quia alio colore tincti viliore habentur succo, eoque. turgentiore, ut proba &aequalis desit concoctio, quae candidis contingit convenientior. 509. Inter fructus albi plerumque sunt pejoris notae, ut pruna pyriformia, damascena, &c. praecellunt quae nigricant. Ex moris (quae inter baccas recensentur cum sint ex fructuum genere) nigra praeferuntur albis. Prunum album autumnale viliora inter habetur, atque pruna veridacia, sive verdacea Camerarii, &Augustana pruna, sive dactyla, improbantur, quod aqueo humore diluatur sapor, cum exactior digestio faciat ad dulcedinem ejus &suavitatem. Hinc pruna caeteris delicatiora naturae sunt siccioris, atque ab ossiculis separantur; ut pruna musculos marinos referentia &damascena, malum Persicum &Armeniacum, &c. fructus tamen quidam nigrescere non soliti naturam baccarum referunt, atque ex illis subpallidi suavitate praecellunt, ut cerasa cor referentia quo propius albescunt, eo plus rubris dulcescunt, sed cerasa Gallis griottes dicta, magis acescunt.