Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 275
Unproofread scanNot analysed yet
512. Color in plantis passim conspicuus est viridis, quem nullus flos praefert. Invenitur primula veris flore viridi, sed pallet potius quam viret. Frondes arborum quarundam ferrugineae sunt, aut subrubido colore; quales plerumque sunt tenellae in quercu, vinea, corylo. Frondes ex putredine flavescunt, &agri foliorum nonnulla partem frondium flavam exhibent, quae omnibus videntur aeque vegetae &splendentes ac virides. Persuadeo mihi etiam, flavum colorem minus viridi esse succulentum, &albo magis assinem. Docuit enim observatio frondes ilicis flavas obverti semper Septentrioni, aut Aquiloni. Radicum quaedam flavae sunt, ut pastinaca lutea: plantarum aliae exhibentur sanguineae quoad stipitem, frondes, ut amaranthus. Herbae quaedam praeferunt purpurae affinitatem &rubedinem, ut species quaedam salviae, menthae, rosa Solis, &c. Aliarum frondes albent, ut alia salviae &menthae species. Sed caetuleum purpureumve colorem frondium nulla repraesentat. Unde colligas in flores digeri attenuatum terrae succum, ut &in fructus, viliorem magisque vulgarem in frondes. 513. Curiositatis pars est, florem reddere duplicem, crebra translatione in terram novam; contra, transplantandi negligentia ex duplici simplicem facit. Expedita, qua id fit, ratio est, si quicquid conjectum florum semen, aut plantati illorum surculi, extulerint, protinus inseras novae &probae terrae.