Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 276
Unproofread scanNot analysed yet
Inquiratur porro, an florum inoculatio (ut Leucon incani, rosarum vulgarium &moscatarum, &c.) duplicet eos. Exstat cerasus duplicis floris, sed arbor fructum non gignit. Forte quae arbori applicata accelerant succi ascensum, eum in flores digerent duplicandos, spectaculo prorsus jucundo; praecipue in malis vulgaribus, malis Persicis, amygdalis, quorum subrubent flores. 514. Curiositatis est, aut ea praestantius quid, fructus redddere exosses; quia quocumque demum modo illud efficere detur, semper evadent teneriores, delicatioresque. Germen aut surculus terrae inserendus leviter emedullatus (ne desint tamen, queis vita conservetur, reliquiae ejus) fructus proferet aut non omnino aut parumper osseos. Tale quid narrant, si [a] arbor crescens &vigens ad terram usque dissecetur, exemtaque medulla rursus colligetur. 515. Tradunt &malum citreum si inseratur arbori cydoniae, aut parum aut nihil Quicke. Tree. oogle hil seminis habiturum. A probabilitate quoque non abest, fructum acidum, ex insitione in stipitem suaviori fructu, emendare saporem, deposita nucleorum seminumque tetricitate. 516.