Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 279
Unproofread scanNot analysed yet
Quae oleaginositas si eliciente Sole protrahatur, verisimile videtur orituram inde mutationem. 522. Ex veteri traditione est, si ramus quernus terra obruatur vineam ex eo surgere sylvestrem. si non deludimur figmento, quercus proculdubio non induit vineae naturam sed ramus ille putrescens terram qualitate imbuit, vineam proditura. 523. Fieri potest, &interfui eorum sermonibus qui affererent ex vero, quod ex succisa arbore ad fabriles operas transitura stirps quandoque alterius speciei arborem dederit, ut fagus betulam. Si vera natrant, causa dari possit, quod relictus truncus ex arbore frondibus denudata, parciore vegetetur succo quam ut prioris generis arborem proferat; ideo in vilius desciscit, &minoris nutrimenti indigum. 524. Inter ruricolas regnat opinio, si eidem terrae saepius triticum mandes, exeo nasciturum fore ut in deterius vergat. 525. Certum est, frumentum sterilissimis annis satum mutari in aliam speciem: Grandia saepe quibus mandavimus Hordea Sulcis, Infelix Lolium, &steriles dominantur Avenae. Et universalis instar axiomatis est, plantas, culturae ministerio producendas, ut frumentum, facilius, degenerante natura, in aliam speciem mutari, quam.