Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 278
Unproofread scanNot analysed yet
Sic neglectu mutatur menta crispa in hortensem, &brassica in rapam. 519. Quilibet fructus in radicem surculumve insitivus, si conseratur, à priori desciscet genio. Uvae, fici, amygdalae, mali punici, ossicula consita edunt fructus degeneres, &sylvescentes. Rursus, fructuum plerosque ex genere insitivorum, ex plantatis nucleis ossiculisve si exspectes, degenerare videbis. Verum quidem est, mala Persica (ut praecedentia docuerunt) felicius adolescere ex plantatis ossiculis, quam si inoculentur; sed exceptio haec à regula sit, ut, quaecunque planta multo gaudet humore, ex ossiculo nucleove melius, quam si inseratur, spondeat incrementum. Quamquam enim ex stipite nutrimentum sit renuius, tamen parcius, terra largius alente. 520. Semina admodum vetusta, nondum tamen omni destituta vigore qui in plantam sufficiat, degenerare solent. Unde industrii Hortulani explorant probitatem seminum, impositis iis aquae tenuiter ebullienti; quae horae spatio, si proba fuerint, germinabunt. 521. Admirationem meretur quod de basilica narrant, si nimio scilicet exponatur Soli, verti in serpyllum; herbis licet illis tenue naturae confinium agnoscentibus. Sed ocimum planta calidissima est, opimis succulentisque frondibus.