Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 282
Unproofread scanNot analysed yet
Observetur saporis mutatio aut aliud quid. Sed optime feceris, si linteolo involvas, semenque extraneum excludas ab eo, cujus mutationem paras. 528. Tertia, apparatus terrae miscendo plantas contusas aut aliter comminutas, sive in fronde, sive radice. ex. gr. confunde in terra contusas brassicae frondes, cui carduos altiles aut pastinacas luteas impone. Sic in terram majorano origano, aut serpyllo contusis praeparatam foeniculum conjice, &c. In hac operatione processus naturae continuus existet (ut ego quidem existimo) non quod herba mutanda extraneae succo pascetur (illud enim in praecedentibus rejeci) sed res abibit in novam [a] terrae compositae confectionem; unde fortassis semen alteretur, non tamen in prioris herbae speciem. a] of Mould. ogle 529. Quarta, notetur quales injussa terra herbas producat. Hujus sumptam portiunculam ollae aut vasi imponito, insperso ei semine imutando. ex. gr. ad moeniorum radices quamcunque demum terram cape aut similem, quae urticas copiosissime alat, fibris aut urticae radicibus omnino rejectis.