Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 283
Unproofread scanNot analysed yet
Ea ollae imposita accipiat leucoia incana &lutea, aut semina eorum in illam spargito; eventum, quicunque futurus sit, observato. Aut terrae producendis sponte fungis praeparatae (hujus argumenti instantias nonnullas dabunt sequentia) aliquantum in ollam transfer, conserendae portulacae aut lactucae semine. Tentamenta enim haec verisimile faciunt, quod humus simplicis nutrimenti, novo semini alterationem praestabit. 530. Quinta, ut herba ordinem naturae suae contrarium insistat. Veluti si efficias ut herbae humilitate notabiles excrescant in altum, ut ex. gr. camomillum, serpyllum, aut fraga viridia defixis applica bacillis, ut lupulus in perticis convolutus erepere solet, attenteque eventum observa. 531. Sexta, ut plantae Soli liberoque aëri subductae crescant, valide id naturam alterat, mutationemque seminis forte inducat. Sic terram dolio impositam consere, quod in fundo stagni constituas, aut in magna arbore excavata. Tentetur quoque quid futurum sit si cava conserantur, aut ollae mandatis ante seminibus suspendantur in puteis in nonnulla ab aquae superficie distantia. Experimenta varia spectantia proceritatem, &artificium arbores pumilas reddendi. 532. Certum est, arbores fabriles in nemoribus excrescere magis erectas, ramisque minus per inferiora luxuriantibus, quam eae quae campos occupant. Ratio est, quia plantis inest motus naturalis ut fruantur Sole.