Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 286
Unproofread scanNot analysed yet
Muscum gignunt praecipue aedes tegulis aut stramine obductae, &murorum extremitates, qui virorem praefert limpidum &gratum. In declivibus provenit, quia ut aqua &humor muscum generat, ita &diffluentem vult non stagnantem. Excrescentia in muris aut tegulis est ex siccitate loci, cujus humidum quia plantae producendae non sufficit, muscum protrudendo germinat. Quam quam si aetate aliisve causis mollescentes resolvantur, plantas nonnunquam edant, ut parietariam; &omnis ferè muscus pusillos hinc inde habet caules, praeter hirsutiorem musci partem vel humiles villos &fibras. 538. Muscus in ambulacris nascitur, iis praesertim quae exposita sunt frigori, &septentrioni obversa, ut in variis pergulis apertis. Rursum, si crebro conculcentur, aut primo conspergantur sabulo. ubicunque enim plantae supprimuntur, terra muscum exhibet. 539. Veteri solo, cui pridem cultura defuit, muscus innascitur. Ideo agricolae pascua subigunt si musco convestiantur, eaque uno alterove anno excolunt. Causa est eadem, parcior enim emoriensque terrae succus, gignendis plantis haud sufficiens profert muscum. 540. Consenescentes arbores plus musci proferunt quam juvenculae, quia succus non ita vegetus est ut totus abeat in ramos, sed in via velut delassatus subsistit, muscoque gignendo impenditur. 541. Vicinis fontibus ager muscum ostendit Muscosi fontes. Ratio est, quia fontes dum ex circumjacente solo derivant aquam, relinquunt humidum sufficiens modo musco gignendo, adjuvante etiam aquae frigiditate. 542. Arboribus adnatus muscus capillitii instar est; neque aliud praeter excrementum succi arborei, non assimilati; qui in magnis arboribus in frondis figuram abit. 543.