Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 285
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis planta, succum celeriter protrudens, corpus habet longitudini non proportionatum; ideoque contortiles aut erraticae sunt, ut hedera, bryonia, lupulus, pericliminum: cum artificium arbores pumilas reddendi requirat protrusionem ramorum tardiorem, minoremque assurgendi impetum. Experimenta varia spectantia plantarum rudimenta atque excrescentias aut superfoetationem in plantis. Narrant Sacrae Literae, Salomonem naturalem scripsisse Historiam à cedro in Labano ad muscum in muris crescentem, ut habent versiones optimae. Et verum est, quod muscus tantum sit plantae rudimentum, quasi mucor terrae aut corticis. 537.