Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 293
Unproofread scanNot analysed yet
Aculei arborum faciunt etiam excrescentiae speciem, cum in ramos aut folia non excrescant. Plantae ramis aculeatae sunt spina alba &nigra, rubus, rosa, malus citria, malum sylvestre, uva crispa, berberis. Quae foliis aculeatae sunt, Ilex, Juniperus, Genista aculeata, carduus. Urtica exili &venenato armatur aculeo; ut borrago, innoxio: causa est, celeritas excrescentiae, inopia humoris, corticis arcta compressio. Spiritus enim germinationem festinans, nutrimentum ramo proferendo non sufficiens, arctatusque nimium cortex aculeatos reddunt ramos. Hinc &pyramidis in modum fastigiantur consumpto scil. humore ubi modicum protuberavit. Frondes aculeatas facit nimii in eas succi propulsio, quam ut aequaliter in frondem distribuendus eat. Ideo asperitas illis adest, ut in borragine, urtica. Frondes Agrifolii sunt quasi plicatae &inversae, eandem ob causam. 560. Plantarum nonnullae, non aculeatae. certam quandam pellem lanuginosam &bysfinam in frondibus habent, ut lychnis coronaria, leucoium incanum arborescens, tussilago. Earum lanugo &villus est à subtili spiritu in molli &pingui substantia.