Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 294
Unproofread scanNot analysed yet
Nam certum est quod leucoium incanum &lychnis coronaria contusae, bono cum successu applicatae fuerint carpis manuum in laborantibus febri tertiana aut quartana. Vapor tussilaginis virtute valet quae pulmones sanet. Frons quoque consolidat in Chirurgia. 561. Alia excrescentiae species est exsudatio plantarum, conjuncta cum putrefactione, ut patet in malis quercus, quae praesertim in frondibus quernis reperiuntur, &in salicibus. Agricolae confinxerunt sibi prognosticon, si mala querna vermibus intus scateant, anni futura peste infamis signum esse. Neque à verisimili abit, quoniam ex corruptione proveniunt. 562. Rosa canina vel cynosbatos muscum gerit globosum varii coloris, quae disscissa deprehenduntur scatere parvis &albis vermiculis. Experimenta varia spectantia productionem perfectarum plantarum sine semine. 563. Controversiam non patitur, quod terra ex fundamentis fornicati operis aut aedium, ex fundis puteorum, in ollas translata varias herbarum species dabit, sed interveniente justi temporis interstitio antequam germinet. Si enim sumatur ad ulnae profunditatem sub terra recondita, primo anno foecunda erit, sin altius depressam congeras, nonnisi post anni bienniive spatium. 564.