Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi operetio non deprehenditur in multis medicamentis. Myrobalani hac qualitate valent, corticesque fortasse malorum persicorum. Haec enim virtus requirit astrictionem, sed corpori ingratam. Astrictio enim grata humores magis constringit, quam expellit; ideoque talis astrictio deprehenditur in rebus tetrici gustus. 41. Sexta causa est lubrefactio &relaxatio, ut patet in medicamentis emollientibus, ut sunt lac, mel, malvae, lactuca, mercurialis, parietaria &alia. Sic &occulta relaxationis virtus est in frigido. Calor enim corporis constringit partes &humores corporis, quos frigus relaxat: ut videre est in urina, sanguine, jusculentis &consimilibus. Quae si frigida fuerint, dissolvuntur; atque istius generis relaxatione, metus solvit alvum, quia calore intus ad cor refugo intestina aliaeque partes relaxantur; eodem modo ut metus etiam tremorem in nervis excitat. atque hujus naturae purgantia constituuntur ex medicamentis Mercurialibus. 42. Septima causa est abstersio, quae est plane depurgatio, aut incisio maxime viscosorum &tenacium humorum quaeque eosdem reddit fluidos, estque incisoria separatio à parte; quod aqua nitrosa comprobat, quae lineas vestes facile depurgat, abstersisque sordibus nitidas reddit. Hanc vero incisionem necesse est constituat acrimonia carens astrictione, quam habemus in sale &absinthio, oxymele, aliisque consimilibus.