Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 31
Unproofread scanNot analysed yet
43. Sunt medicamenta quae sedes movent &non urinam, alia urinam &non sedes. Quae purgant per sedes, talia sunt ut nequaquam aut parum intrent mesentericas venas; aut partim digeri primo non possunt à ventriculo, ideoque immediate ad intestina ab infra movent, aut alioqui postea rejiciuntur à venis mesentericis, sicque eodem modo ad intestina revertuntur; hujusque duplicis generis pleraque sunt. purgantia. Sed quae urinam movent, talia sunt, quae facile à stomacho confici possunt, recipique à venis Mesentericis, si usque ad hepar perveniant, quod transmittit urinam ad vesicam tanquam serum sanguinis. Atque haec medicamenta aperientia &penetrantia corroborant operationem hepatis transmittendo ad infra serosas partes sanguinis ad Renes. Medicamenta enim urinam moventia non operantur per rejectionem &indigestionem ut solutiva. 44. Medicamenta varia sunt quae majori quantitate movent sedes, &minori urinam, &contraquae majori quantitate movent urinam &minori sedes. Primi generis est Rhabarbarum, aliaque nonnulla. Causa est, quia Rhabarbarum est medicamentum quod stomachus minori quantitate digerit conficitque est enim non flatulentum nec fastidiosum) &sic transmittit ad venas Mesentericas, aperiensque ad inferiora dejicit urinam. Sed majori quantitate sumptum ventriculus non conficit, &sic transit ad intestina.