Latin
308
Bacon, Silva silvarum 308
Unproofread scanNot analysed yet
lauri quoque calidum &aromaticum est lignum. Sic quoque se habet rosmarinus inter frutices. Frondium densitas ex laevitate &splendore apparet, ut in lauro, &ilice, hedera, buxo, &c. aut gracilitate in acutiem tendente, ut in caeteris. Tentari posset rosmarini insitio, lauri, aut buxi in truncum ilicis, cum istas plantas integra suppetat hiems. Operae quoque pretium foret experiri insitionem aliarum arborum, seu fructiferae deligantur aut sylvestres, ut observetur scilicet, an non fructus frondesve serotinas in provectiorem extendant hiemem, quia ilex ut plurimum hiemi sua donat. Forte [a] chamaelea in ilicem vel agrifolium insitione translata, grandior praecociorque evadat. 593. Plantis nonnullis utut flores, tamen fructus non desunt, &contra. in aliis utrumque requiras frustra. pleraeque arbores fabrilis materiae, grandiores, ut quercus, fagus. &c. conspicuo flore non vernant. ex fructiferis quoque arboribus paucae, ut morus; juglans, &c. quaedam frutices, ut juniperus, ilex, flores non edunt. variae herbae semina, fructibus paria, proferunt, non flores, ut portulaca, &c. quae a] Mezerion-Trec. quae flore, non fructu induuntur, paucae omnino sunt, ut cerasus duplex, salix, &c. sed de ceraso dubitatur, an non artificii aut culturae hoc opus sit. Si ars hic regnat, tentari posset, quid valeat in duplicandis mali aliorumque fructuum floribus.