Latin
309
Bacon, Silva silvarum 309
Unproofread scanNot analysed yet
Quae &flore &fructu destituuntur, multae non sunt, ut ulmus, populus, buxus, filix, &c. 594. Sunt quae continuo in altum efferuntur incremento, seque ipsis sustentantur, ut quae inter arbores plantasque sunt grandiores. Aliae humi repunt, arboribusque vel pedamentis fulciendae implicantur, erigere se invalidae, ut vinea, hedera, vepres, bryonia, periclimenum vel caprifolia, lupulus, climatis, eam omillum, &c. causa ex parte jam dicta, quod omnes plantae sursum naturaliter ascensu enitantur. Sed si succus protrudatur sursum, praepropere gracilescit truncus ponderi ferendo impar, unde in postrema hac specie proventus celeritas. Experimenta varia spectantia modum compositionis &terrarum emendationem. 595. Quod primum sese offert ac usitatissimum adjumentum, stercoratio est. Bonitate caeteris praestat stercus ovium, secundas tenet stercus vaccinum, tertio loco habetur equinum, sed calore per mixturam refringendo. Columbinum horto imprimis prodest, quaeque terrae mensura modica constant. Stercorandi ratio in usum venit haec, ut terra aratro inverti solita simum dispersum accipiat protinus ante arationem aut sementem, atque ita arando obruatur. Jacto enim diu ante per arva, Sol pinguedinis plurimum decoquit.