Latin
313
Bacon, Silva silvarum 313
Unproofread scanNot analysed yet
Conjiciat forte quis, an sub adventum hiemis non prosit terram sparsis obducere silicibus (quod praecedens experimentum voluit) ut intendatur calor. Quinetiam suspicio est quorundam agriculturae artem intime callentium, num collecti &super terram lapidosam cumulati silices (cujus rei frequens usus) non constituant probatam atque ex artis praescripto agriculturam, quod contineant terrae calorem, nedilabatur. 600. Sextam telluris juvandae rationem praebet irrigatio, quae duplex. Altera constat tempestiva aquae admissione &exclusione; quae nunc justi morata spatio temporis proficit, nunc nimia si stagnet ac diutius subsistat, iocere solet. Sed fiunt haec solo pratorum c ommodo, quae flumini adjacent. Altera est, a quae derivatio ex terris, ubi scaturigines dantur, declivibus in solum humilius per canales, e x quibus transversim actis dispersa latius aqua e fHuat. Atque haec deductio lucri spem facit ex frumenti &graminis feliciore proventu; eO luculentiore, quo terra declivis foecundior est, quia abrasum nonnihil ex terrae pinguedine, secum abripit.