Latin
312
Bacon, Silva silvarum 312
Unproofread scanNot analysed yet
Fuligo non spisse conspersa per campum aut hortum, probatam compositionem reddit. Sal quoque, sed obstat pretium. Docuit tamen experientia quod frumento sativo admixtus atque una consitus prosit. Sedet mihi haec sententia, quod calx in cinerem redacta frumentoque sativo addita conducere possit, forte ut calx super terram dispersa. De seminum maceratione in variis cum aqua mixturis ut vigorem colligant, aut de irrigatione terrae per aquas compositas, [b] ante egimus. 598. Quartum corrigendi terram remedium est, si vegetabilia putrescere in terra patiaris, atque ea ratione pinguefacias; ut frumenti stipulas, praesertim pisorum. Filices in terram conjectae coelo primum hiemante, foecunditatem conciliant. Expediret periculum facere an congestae arborum frondes, calce aut fimo admixtis, ut intendatur vigor, bonam in compositionem coirent, cum nihil aeque neglectim habeatur, pereatque, quam frondes arborum. Nunc autem prout dispersae jactantur, neque mixturam subeunt, acida potius qualitate, quam ulla alia terram imbuunt. 599. Quintum terrae adjumentum est cavento lor. Antiqui ericeta, filices, carecta flammas per agrum terramque rapienti exurenda dedere. Calor quoque ex parietibus &receptaculis ad emendationem faciunt. Terra etiam ad meridiem obversa commodum colligit; velut &obvium caulis adjuvatur, calore scilicet ac compositione.