Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 315
Unproofread scanNot analysed yet
NATVRALIS HISTORIAE CENTURIA SEPTIMA. Experimenta varia spectantia affinitates &differentias plantarum &corporum anima carentium. Uicquid inter animata &inanimata discriminis est, accurate meditabimur titulo, cui tractatum de vita, spiritibus vitalibus facultatibusque seponimus; perfun ctoria hic narratione contenti. Ad duo igitur velut capita revocantur istae differentiae, cum nullis non corporibus insint spiritus &pars pneumatica. Sed duo praecipue animata &inanimata discriminant. Primum est, quicunque animata vegetat spiritus, indivisus meat continuato in venas abditosque canales profluxu, ut sanguis; nisi quod ille non ramos suos tantum habet, sed ventriculos quosdam aut receptacula, principalis spiritus sedem, &quo reliqui velut corrivantur. Inanimatorum vero spiritus conclusi sunt, &à partibus tangibilibus abscissi, sibi invicem impervii; ut aër in nive existit. Secundum, quod omnes animatorum spiritus plus minusve accenduntur &subtilis quid flammulae admixtum habent, substantiaque aërescunt. Corpora autem inanimata spiritus inflammari nescios alunt.