Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 316
Unproofread scanNot analysed yet
Neque haec differentia calorem aut frigus spirituum designat; nam garyophylla, aliaque aromata, naphtha aut petreleum calidissimis constant spiritibus (olei, cerae, sebi calorem longe excedentibus) sed non accensis; &quodcunque ex his corporibus temperatis languidioresque spiritus foventibus inflammatur, valide incalescit prae aliis ubi inflammata non sunt, praeter lucem &motum, &c. 602. Differentiae secundariae, quaeque ex prioribus tanquam radicalibus exsurgunt, hae sunt. Plantis omnibus ex determinata conformatione figura est, non inanimatis corporibus. Nota enim, quousque spiritus dispergi continuatus potest, neque seriem deserit, eousque procedit configuratio, terminosque ab extremo conatu accipit. Deinde, plantae nutriuntur, non vero inanimata corpora; accretionem habent, non alimentationem. Tertio, plantarum vitalitas fixa includitur periodo, quae stata non est animatis corporibus. Quarto, succedanea sibi invicem individuorum propagatione plantae conservant speciem; quod non deprehenditur in corporibus inanimatis. 603. Plantae &metalla fossiliave, quae inanimatis accenseo, praeter quatuor ante dictos modos, etiam hisce distant. Plantae metallis cedunt longaevitate. Secundo, soliditate &duritie.