Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Piper à quibusdam antiquorum notatum est secundi esse generis, quod exigua quantitate movet flatus in stomacho &intestinis, &sic expellit per sedes, sed majori quantitate discutit flatus idemque transit ad mesentericas venas, &sic ad hepar &renes, ubi calefaciendo &aperiendo transmittit ad infra abunde urinam. Experimenta varia spectantia cibum &potum maxime nutritiva. 45. Egimus de evacuatione corporis, nunc transimus ad repletionem ejus ex restaurativis in consumptionibus &morbis emaciantibus. In vegetabilibus nna pars aliam superat nutritiva facultate. Sic grana &raidices plenius alunt quam folia: ita ut ordo Foliatanorum à Papa Romano rejectus fit, utpote qui frondes nutritioni corporis humani ineptas censeret. An &carnes Animantium sic differant, necdum rite exploratum est; veluti an jecora &alia viscera magis nutriant, quam externae partes. Apud Romanos jecur anserinum in deliciis fuisse comperio, adeo ut &ab arte media habuerint, quibus &elegantius &majus redderetur; sed an plenius nutriat, non apparet. Constat medullam alere largius pinguedine, &concipio, decoctum ex ossibus &nervis contusis probeque percolatis admodum alimentare esse jusculum.