Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 321
Unproofread scanNot analysed yet
Atque proculdubio est ex humiditate oleaginosa succique teneritudine, qui ramos in ista planta tam flexibiles reddit. 611. Antiquorum nonnemo asserit, apud Indos arborem esse, quae paucis, sed immensis, longitudine tricubitali, latitudineque bicubitali frondibus vestitur, fructumque saporis optimi cortice enasci. Posset fieri, ut plantae existant, quae tam valide succum propellant, ut tempus desit, aut varias in frondes distribuendo, aut fabricando caudici qui fructus ferat. Apud nos, si ratioineatur comparationis in genere arbores habent parvas frondes. Ficus maximas praefert, deinde vinea, morus, sycamorus. Ultimi ordinis sunt, salix, betula, spina. Sed invenias ubi herbis, prae arboribus, magnarum frondium praerogativa est, ut in lappa, cucurbita, cucumere, brassica. Causa coincidit cum ea quam dedimus in ficu Indica, praeceps &copiosa succi protrusio. 612. Tria sunt, quae popularis usus à dulcedine fecit commendatissima, saccharum, mel, mana. Primum veteribus cognitum vix fuit, &raro in usu. In calamis reperitur, sed inquiratur an in primo, an ulteriori nodo, utrumve etiam cortex cannae saccharum largiatur. Apes Eooge Apes mel conficiunt aut colligunt.