Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 320
Unproofread scanNot analysed yet
Ex fabula est quod narrant, in regionibus Septentrionalibus herbam crescere in formam agni, gramine nutriri, adeo ut illud circa se absumat. Putaverim, ex herbae figura originem fabulae esse; ut scimus dari etiam [a) satyrion floribus apes referens, &c. Quantum ad gramen, videtur planta praegrandi sustentata caudice, verticeque amplo, illud depascere ad aliquod in vicinia spatium, subtrahendo ei succum terrae. Miscellanea experimenta spectantia Plantas. 610. Ficus Indica ramos suos intra annum adeo incurvatos demittit, ut sponte novas agat radices, quibus denuo ex se invicem multipliciter auctis, una arbor speciem nemoris exhibet. Causa est, copia succi, caudicisque mollities, qui ramos, si nimium onerentur, nec valide sustententur, deprimit. Frondes minoris scuti latitudinem aequant, fructus pilae a] Bee-flowers. oogle ed k lae crassitiem non excedunt. Ratio est, quod continua umbra augendis frondibus opitulatur, fraudato fructu, qui nihilominus suavissimi saporis est.