Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 327
Unproofread scanNot analysed yet
ratio, quia damnati esus herbae duobus carent saporibus omnem nutriendi vim continentibus, pinguedine &dulcedine; aut contra amarore acrique sapore constant, aut succo tam crudo, ut ad aliquam nutrimenti maturitatem excoqui nequeat. Quibus herbis plantisve licet crudis vesci, utraque qualitate, jam dicta, valent (qualis omnium edulium indoles est ut cepa, lactuca, &c. Sed in pinguedine hoc requirimus (cum dulcia quae sunt stomachus admittat) ne crassior sit praegravetque: pastinaca enim &allium pinguedinem habent, sed decoquendam ut crassities deponatur. Substantia quoque tenera sit oportet, cum videamus, triticum, hordeum, carduum altilem, probi non esse alimenti, nisi focum experta, qui emollit &tenerescere facit, &artificiosa velut maturitate, palato conciliat. Raphanus &dracunculus hortensis similesve condimenti loco adhibentur, haud nutrimenti. Sunt &herbae, quarum esum refugias, poculis tamen usum praebiturae; ut Iupulus, genista, &c. Inquiratur, quaenam praeter dictas, herbae potum miscere aptae sint; fecerit enim forte ad minuenda coctionis impendia, si cerevisia parari queat minus absumptura brasii, sive byne, &haustus datura probae diutius notae. 631: Nutritivae plantarum partes sunt, semina, radices, fructus; sed ut semina &radices alimenti praerogativa commendet, cum illud aut nullum aut parcissimum in frondibus resideat, florumque &caudicis par ratio sit.