Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 328
Unproofread scanNot analysed yet
Causa, quia radices, semina, fructus (omnes enim plantas oleosae aqueaeque substantiae miscela constituit) plus substantiae oleosae continent, frondes &flores plus aqueae. Deinde, magis concoquuntur, cum radix, perpetuo subterranea, illo in gremio nutricis emolliatur; fructusque &grana (manifestum id) semestre spatium aut amplius maturet, frondes vel mensis perficiat. 632. Plantarum plerarumque semina sapore &odore praevalent frondibus aut radicibus. Ratio, quia quotquot plantas asper &acer spiritus non vegetat, earum virtus concoctione &maturitate augescit, conspicua semper in semine. Sed quas acer fovet spiritus, per se efficaciores sunt, cum ille radicibus inclusus regnet; &aër perceptusque Sol faciat, ut languescens dissipetur. Obvium id in cepis, allio, dracunculo, &c. Sunt &plantae radicibus calidissimis atque aromaticis, seminibus insipidis, ut Zingiber. ratio jam dicta, calor scilicet hujus plantae admodum dissipabilis, qui sub terra cohibitus invalescit, ad aëris sensum exhalat evanidus. 633. Succi fructuum aut aquei aut oleosi sunt.