Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 329
Unproofread scanNot analysed yet
Illis accenseo omnes, ex quibus exprimitur potus, ut uva, vulgare malum &pyrum, cerasum; sunt &alii, qui potum licet praebere non soleant, ejusdem tamen naturae deprehenduntur, ut pruna, sorba, mora mori, mora rubi Idaei, mala aurantia, citria, &c. succi ea crassitie ut in potus usum exprimi nolint, forte temperari se patientur admixta aqua: Poculaque admistis imitantur vitea sorbis. baccae spinae albae, &cynosbati inodori idem praestiterint. Oleoso succo sunt olivae, amygdalae, nuces omnis generis, pineae, &c. etiam inflammabili. Notandum, alios ex aqueis succis acquisito spiritu turgidos, accendi, ut vinum. Tertia fructus species dulcorem habet acrimoniae expertem &oleaginositatis, quales sunt ficus, dactylus. 634. Sana &ex re observatio est, complures arbores, praecipue ex glandiferarum genere, semel tantum biennio foetescere. causa procul dubio est succi consumptio; cum hortensium arborum plurimae, bene habitae &cultae multos per annos continue fructum gerant. 635. Nulla datur arbor, excepta quercu, quae praeter nativos, tot fructuum notham sobolem alat. juxta glandes producit gallas, &nuces, quae inflammari possunt, baccas quoque parit firmiter arbori inhaerentes sine caudice. profert quoque viscum, sed raro. Causa in tot effectus sufficiens possit esse compactum ligni corpus &soliditas quercusque medulla, quae varios succos varie exerit.