Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 335
Unproofread scanNot analysed yet
646. Antiqui scriptoris narratio est, herbam aquis innasci dictam Lincostin, quae spinis scatet, atque è foliis aliam succrescentem ostentat. Origo refertur ad humorem, qui intra spinas collectus &admoto Solis calore putrescens germinat. Sed memini vidisse cum ad miratione rosam ex rosa natam, caprifolio [a] similem prolifero. 647. Hordeum (ut apparet in ejus praeparatione ad conficiendam cerevisiam) triduo maceratum in aqua, caque percolata sicco tabulato instratum pullulabit ad medii pollicis longitudinem; quantoque magis quiescit minusque ventilatur, tanto majus futurum est augmentum, donec [b] exhaustum fuerit. Idem in tritico apparet. fiat simile exa) Honey Suckies, that they call Top and Topgallants. b] tbe heart be out. experimentum in fabis &pisis. hoc autem isti in agria &sempervivo dispar videtur. Illa enim ex residua prioris aquae copia, non addita recenti, haec ab aqua nutriuntur.