Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 336
Unproofread scanNot analysed yet
Procedat ulterius inquisitio, cum ex antedictis pateat, primam plantarum germinationem non egere terrae adjumento. Docent id rosarum gemmae, quae affusis aquis efflorescunt. Quare tentari suadeam, an ulterius promoveri nequeant ejusmodi granorum germina, puta in herbam aut florem, aquae solius beneficio, aut exiguo terrae addito. Successum enim fortuna si praebeat, parem illis brasii &rosarum experimentis, felicior illorum in aqua quam terra proventus erit, quanto commodior ex aqua nutrimenti attractio. Facem huic rei allucebit, quod potus carni infusus, ut in capone vidimus, &c. melius faciliusque nutriat, quam cibus potui divisim sociatus. Ad idem examen revoca radices, aeque ac grana. Ex. gr. rapam macera aliquamdiu, &siccata deinde num crescat, attende. 648. Brasium (vulgo maltha) maceratum intumescit adeo, ut, postquam germina extruderit, exsiccatumque fuerit super fornacem ex octo unus ad minimum modius creverit, ablatis etiam quae pullulaverint; ac supra brasium dabitur pulveris modius. Suppono id fieri non ex laxiore solum magisque patenti partium situ, sed &substantiae augmento ex aqua macerationi adhibita. 649.