Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 341
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae aratoriis armis aptiores, ut fraxinus; aliae palis pontium, quae humidi siccique vices alternant. ut ulmus; quaedam asseribus, ut abietes; nonnullae mensis, abacis, &pluteis, ut juglans. Navibus fabricandis recte destinantur quercus in humido solo natae, unde ligni tenacitas, ut ad explosionem tormentorum bellicorum non fatiscat aut rimas agat. Hic Anglicum Hibernicumque lignum excellere putatur. Malis parandis datur abies &pinus ob proceritatem, rectitudinem, &levitatem. Quaedam palis, ut quercus, alia fomiti, ut fraxinus. Atque ita de reliquis. 659. Productio arborum plantarumque in hisce regionibus, minime in aliis, quandoque multum fortunae debet. Plurimae enim non sine felici successu genitale mutarunt solum, ut rosae damascenae, Anglis ante seculum incognitae, jam vulgatissimo in usu. Sed quod plantae cum terra velut cognata magis laetae consuescant, aliam minus amplectantur, genius subest &latentis naturae stimulus. Sic Dited Gooe Sic abies &pinus montibus gaudent; populus, salix, alnus, fluminibus locisque humidis, fraxinus sylvis caeduis, sed seorsim &liberè ab aliis consita melior est. Juniperus cretam amat ut &pleraeque arborum fructiferarum; arundines, &vimina aquae viciniam. Foeniculum marinum delectatur rupium contubernio, vineae collium declivibus, obversae vulturno.