Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 342
Unproofread scanNot analysed yet
660. Est &ubi ex nascentibus herbis colligitur quae solo natura subsit, ut serpyllum arguit terram pecudi pascendae accommodam; betonica &fraga ligno idoneam; chamaemela indicat pingue solum &tritico aptum. Semen sinapi post arationem subnascens insignem soli vigorem notat, gignendo quoque tritico. Ex pimpinellae, de pascuorum felicitate fertur judicium; &sic porro. 661. Non una regio plantas extulit ex ipsis arborum plantarumque corporibus, praeter viscum in quercubus. Apud Syros Cassytas herba arborum procerarum soboles est, quae parenti stipiti circumplicat se; spinas etiam quandoque illigata amplectitur. Species quaedam polypodii ex arboribus crescit, licet genitali trunco diffusa non inerret. Herba quoque faunos dicta, olivae sylvestri innascitur; herba, hippophaeston dicta carduo fullonum quoque, epilepsiae amuletum. 662. Quorundam ex antiquitate observatio, quos Oriens emittit ventos licet frigidi sint neque sine fructuum noxa spirent, Australes tamen quandoque damnoso regnare flatu, praesertim dum in flore est arbor, coeloque pluvio; ut omnino vehementer nimis humidum cieant. Zephyrus maxime censetur benignus.