Latin
349
Bacon, Silva silvarum 349
Unproofread scanNot analysed yet
Est herba frigida &acida, quae terra delectari videtur, Solis fugitans. 673. Observatum fuit, herbarum quasdam laetius crescere, aqua salsa irrigatas, ut raphanum, betam, rutam, pulegium. Possent laxari hujus experimenti angustiae, extendendi ad alias &efficaciores herbas, ut dracunculum, semen sinapi, erucam, &similes. 674. Mira est quae vulgo admissa regnat opinio, herbas odoratas &salutares venenatis quibusdam bestiis appeti: nempe quod angues delectentur foeniculo; bufo saepius sub salvia delitescat; ranae in quinquefolio reperiantur. Fieri posset, quod vel umbram vel aliud potius captent ibi refugium, quam herbae virtutem. 675. Compendiosam ad ingentes opes viam spondent (nisi quod conjecturalitas nimis alte defixa fidem, mea quidem opinione, omnem excludit) si quis sub auspicia anni ex prognosticis discernere ac colligere posset, futuram frumenti, herbae, fructusve alicujus, copiam inopiamve, signis spem ubertatis praeferentibus, totius proventus è fundo nascituri posset fien coëmptio; ut Thaletem veteres tradunt, cum ostendere vellet quibus ditescendi subsidiis instructus esset philosophus. praevidissetque felicissimam oleae vindemian monopolio spem segetis in se transtulisse; p nuriam vero si persuadeant indicia, ex residu prioris anni copia suo consuleret lucro.