Latin
350
Bacon, Silva silvarum 350
Unproofread scanNot analysed yet
Nives longius continuatae augurium praebere dicuntur anui frumento foecundioris, ut matura aut serotina hiems sterilitatem secum trahit. Coelum apertum &bruma serenior frugibus iniqua est. Horum nonnulla in praecedentibus memorata extant. Sed alia ejusdem naturae prognostica diligenti inquisitione excutienda sunt. 676. Nativa proprietatum discrimina in plantis nonnullis occurrere videntur, quibus à se invicem aliisque omnibus recedunt. Quicquid in oliva oleosum extremitates occupat cum alii fructus in nuce aut nucleo collectum illud sistant. Abies sane omni ossiculo, nuce nucleove caret; nisi hoc nomine dones exilia grana. Malum punicum vel malogranatum &pineae arboris mala, sola inter fructus variis quasi cellulis grana distinguunt. Nullae herbae frondes crispant praeter brassicam aut lactucam sessilem. Nulla frondem duplicat, cum caudice &fructu aut semine ex aequo dividendam, praeter carduum altilem. Nullus flos ita dispersus exit, ut periclimenum. Laxus huic contemplationi campus patescit, quae ostendit in illa, quam natura molitur, fabrica, dum species quasdam producit, dari accidentariam saepe materiae compositionem, varieque mutabilem; alibi raro, nec ullatenus variandam; erinde ut in bestiis evenit. Sic canes cum lupo &vulpe similitudinem habent, equi cum asinis, vaccae &boves cum bufalis, lepus cum cuniculis, &c. sic inter aves milvus &tinnunculus forma haud longe dissident ab accipitre, columba vulgaris à palumbo torquato &turture; merula à turdo majori &minori; cornix a corvo, monedula, à graculo, &c.